Turcia - la.LinkFang.org

Turcia




Turcia
Res apud Vicidata repertae:
Terra continens: Asia, Europa
Territoria finitima: Graecia, Bulgaria, Syria, Iraca, Armenia, Irania, Georgia, Atropatene, Foedus Arabicum, Unio Europaea
Locus: 39°0′0″N 36°0′0″E
Caput: Ancyra
Nomen officiale: Türkiye Cumhuriyeti

Gestio

res publica
Princeps: Recep Tayyip Erdoğan
Praefectus: Recep Tayyip Erdoğan
Consilium: Grand National Assembly of Turkey
Situs interretialis

Populus

Numerus: 82 003 882
Sermo publicus: lingua turcica
Zona horaria: UTC+3
Moneta: Turkish lira

Commemoratio

Paean: İstiklâl Marşı

Sigla

ISO TR, TUR, 792; IOC TUR
Dominium interretiale: .tr
Praefixum telephonicum: +90
Siglum autoraedarum: TR

Turcia (Turcice Türkiye), rite Res publica Turcica (Turcice Türkiye Cumhuriyeti), est res publica Eurasiana in Asia Occidentali, praecipue in paeninsula Anatoliana et in Thracia Orientali in Europa Austrorientali sita. Finitur ab octo civitatibus: Bulgaria ad boreoccidentem; Graecia ad occidentem; Georgia ad boreorientem; Armenia, Atropatene (in exclavo Nakhchivan), et Irania ad orientem; atque Iraquia et Syria ad austrorientem. Mare Mediterraneum et Cyprus ad meridiem, mare Aegaeum ad occidentem, Pontus Euxinus ad septentriones patent. Propontis, Bosporus, et Dardanellae (quae una sunt Freta Turcica) finem inter Thraciam Orientalem et Anatoliam signant atque Europam et Asiam separant.[1] Caput est Ancyra.

Index

Historia


Res publica Turcia Imperio Ottomanico in partibus territorii eius mediis successit.

Si plus cognoscere vis, vide Imperium Ottomanicum

Turcia, quae civitas sui iuris est, tertio die ante Kalendas Novembres anno 1923 a Mustapha Cemale Ataturco condita est. Cum Imperium Ottomanicum paene perisset et in Primo Bello Orbis Terrarum succumbisset, a victoribus occupata est. A quibus dum imperator (Turcice sultan) Mehmet VI, Vahdettin appellatus, adhibitus est, ne imperium se restitueret, Mustafa Kemala Pascha multis cum universis amicis civitatem servare temptavit, qua re rebellionem in Graecos Anatoliam in occidente occupantes a victoribus adiutos inferret. Bello gesto, imperium restituere noluit, sed Turcas in rempublicam convertere. Itaque ecclesiam a republica separari, abecedarium Latinum pro Arabico adhiberi iussit, multa effecit, ut respublica Turcica occidenti appropinquaret, sed consilio non bene cogitato respublica in dictatura perverta est, et respublica libera appellari non iam potuit.

Ataturco mortuo, Ismet Inönü reipublicae praefuit. Anno 1960 et 1980 summi exercitus viri novas res studuerunt feceruntque, quam ob rem respublica restituenda ab integro esset. Die 23 Iulii 1973, cum Bülent Ecevit reipublicae praestitit, copiae Turcicae Cyprum septentriones oppresserunt, ut palam dixerunt, ut Turcis succurrerint in Cypro, ubi adhuc sunt. Ibi respublica Turca Cypri septentrionalis condita est, quae a reliquibus terris orbis terrarum non agnoscitur, sed a Turcia tantum.

Hoc tempore in Unionem Europaeam accipi cupit, sed scelera humanitatis committere crimini datum est Turciae.

Incolae


Terras Turciae Turcae, Carduchi, Arabi, Georgi, Cercesi incolunt. Compositus harum civitatum id effecit ut saepe confligatur, praecipue inter Turcas et Kurdes.

Magna Turcarum pars est Mohamedana. Plurimi Georgi Graecique sunt Christiani.

Geographia


Regiones

Commentatio principalis: Regiones geographicae Turciae

Anno 1941 Ancyrae conventus geographicus primus septem regiones (Turcice: Bölge) Turciae cum viginti uno omnino sectionibus (Turcice: Bölüm), aspectu geographico constituit[2]. Hae regiones sunt:

Urbes

Flumina

Lacus

Montes

Notae


  1. National Geographic Atlas of the World (7th ed.). Washington, D.C.: National Geographic. 1999. ISBN 0-7922-7528-4  "Europe" (pp. 68–69); "Asia" (pp. 90–91): "A commonly accepted division between Asia and Europe . . . is formed by the Ural Mountains, Ural River, Caspian Sea, Caucasus Mountains, and the Black Sea with its outlets, the Bosporus and Dardanelles."
  2. http://web.archive.org/web/20120131123340/http://egitek.meb.gov.tr:80/aok/Aok_Kitaplar/AolKitaplar/Cografya_7/4.pdf
  3. (Turcice) Marmara Bölgesi: Yıldız Bölümü, Ergene Bölümü, Çatalca - Kocaeli Bölümü, Güney Marmara Bölümü
  4. (Turcice) Karadeniz Bölgesi: Batı Karadeniz Bölümü, Orta Karadeniz Bölümü, Doğu Karadeniz Bölümü
  5. (Turcice) Ege Bölgesi: Ege Bölümü, İç Batı Anadolu Bölümü
  6. (Turcice) İç Anadolu Bölgesi: Konya Bölümü, Yukarı Sakarya Bölümü, Orta Kızılırmak Bölümü, Yukarı Kızılırmak Bölümü
  7. (Turcice) Doğu Anadolu Bölgesi: Yukarı Fırat Bölümü, Erzurum-Kars Bölümü, Yukarı Murat-Van Bölümü, Hakkâri Bölümü
  8. (Turcice) Akdeniz Bölgesi: Adana Bölümü, Antalya Bölümü
  9. (Turcice) Güneydoğu Anadolu Bölgesi: Orta Fırat Bölümü, Dicle Bölümü
  10. Et postea Hadrianopolis. Vide en:Mersin.

Bibliographia


Historia
Civilitas et consilium externum
Coniunctiones externae et militia
Geographia et clima
Oeconomia
Demographica
Cultura

Bibliographia addita


Nexus interni


Nexus externi


Vicimedia Communia plura habent quae ad Turciam spectant.










Categoriae: L +1 | Latinitas +1 (bona) | Condita 1923 | Respublicae | Turcia | Civitates sui iuris








Tempus: 24.05.2020 06:08:39 CEST

Origo: Wikipedia (Auctores [Historia])    Licentia: CC-by-sa-3.0

Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.