Systema solare - la.LinkFang.org

Systema solare




Systema solare,[1] sive stellarum ordo solaris,[1] in Sole et rebus astronomicis a gravitate ad eum ligatis consistit, quorum omnes ab immanis nubis molecularis implosione abhinc annorum circa 4600 centena milia creatae sunt. Multarum rerum, quae circa Solem moventur (vel "orbitantur"), plurimum massae intra octo solitarias planetas continetur, quorum orbitae paene circulares sunt et paene intra planum appellatum planum eclipticae patent. Quattuor minores planetae —Mercurius, Venus, Tellus, Mars— etiam planetae terrestres appellati, praecipue saxo metalloque componuntur. Quattuor planetae exteriores, gigantes gaseosi, planetis terrestribus sunt multo minus solidiores. Duo maximi, Iuppiter et Saturnus, praecipue hydrogenio helioque componuntur; duo extremi, Uranus et Neptunus, glaciebus (aquae, ammoniae, methani) consistentes, saepe "gigantes glaciales" appellantur.

Etiam in orbita circa Solem sunt satellites planetarum, asteroides, et cometes (vel stellae crinitae). Terra est tertius a Sole planeta systematis Solaris. Systema planetare est generalis stellarum et corporum caelestium eas circumvolantium nominatio.

Index

Origo systematis solaris


Abhinc annorum tempora ante circiter 45 650 centena milia systema Solare ex orbe gasi ac paulo pulveris volventis ortum est. Primum medio in orbe stella Sol contracta est ac lucere coepit. Mox (secundum spatia temporum geologica) gasa reliqua et pulvis magna e parte usque ad corpora magnitudinis pedifollii coagglutinata sunt. Quomodo ex his globulis asteroides facti sint, adhuc haud bene intellectum est. E multis asteroidibus tunc gravitatione corpora maiora facta sunt, quae planetesimalia? appellantur. Ex eis tunc collisionibus satis modestis paulatim planetarum pulli ac deinde planetae facti sunt. Luna, satelles Terrae, e concursu Terrae primordialis cum planetarum pullo magnitudinis fere Martis planetae orta esse putatur.

Corpora systematis solaris


Magna varietas corporum in systemate solari in nonnullis generibus dividi potest. Annis recentibus de his generibus disputatio quaedam orta est. Haec encyclopaedia his utitur:

Iuppiter maximam massae systematis solaris extra Solem partem habet: 0.1 centesimas massae totius ordinis solaris.

Nexus interni


Notae


  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.

Bibliographia


Nexus externi


Vicimedia Communia plura habent quae ad Systema Solare spectant.


Systema Solare nostrum
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris | 225088 (2007 OR10)

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.





Categoriae: Astronomia | Systema Solare



Origo: Wikipedia - https://la.wikipedia.org/wiki/Systema solare (Auctores [Historia])    Licentia: CC-by-sa-3.0


Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Tempus: 24.05.2020 06:23:32 CEST - Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.