Sol - la.LinkFang.org

Sol




Sol (-is, m.) est stella neque maxima neque minima illius galaxiae quam orbem seu Viam Lacteam appellamus, medio Calcari Orionis collocata, stellis proxime vicinantibus α Centauri, Sirio, Procyone aliisque minoribus. In serie principali diagrammatis Hertzsprung-Russell Sol est stella pumilio flava generis G2 V. Medio systemate planetario suo situs planetas octo circum se agit, inter quos distantiá tertius Tellus, ubi habitamus nos, commovetur.

Sol sphaera est paene absoluta, in plasmate calido cum campis magneticis intexto consistens.[1][2] Diametrum circa 1 392 000 chiliometrorum habet, circa centies novies diametri Terrae, atque massa, circa 2×1030 chiliogrammatum et tres centies millies et tricies millies massae terrenae, circa 99.86 centesimae massae Systematis Solaris.[3] In chemia, circa tres partes massae Solis ex hydrogenio constant, dum reliquum plerumque est helium. Pars reliqua (1.69%, quae nihilominus aequat 5628-ies massa telluris) in oxygenio, carbonio, neon, ferro, et aliis elementis gravioribus consistit.[4]

Sine Solis vi, vita in Terra fieri non posset, quia ille lucem caloremque emittit qui necessarii functionibus vitae sunt. Ergo religionibus polytheisticis pluribus Sol est deus vel dea. Romani antiqui Solem inter deos antiquiores aevo rei publicae venerabantur.[5] Rursus imperatoribus Elagabalo et praesertim Aureliano successoribusque Solem invictum adorabant.[6] In mythologia Nordicá origo deae Sól curiose narratur, sed non erat inter veneratissimas.[7] Biblia Sacra in primo capitulo libri Genesis narrant Deum Iudaeorum Solem una cum Luna stellisque dei quarto creationis fecisse.[8]

Nomen Solis Latinum, quod Cicero aliique per errorem ad adiectivum solus assimulabant, re vera e verbo proto-Indoeuropaeo *sāwel- derivatur, e quo, mutationibus vocalium et variatione l/n, deducuntur et nomina Graecum ἥλιος helios, Sanscritum sūrya-, Slavonicum slŭnĭce (cum suffixo diminutivo), Nordicum sól et sunna.

Index

Nexus interni


Notae


  1. "How Round is the Sun?" . NASA. 2 Octobris 2008 .
  2. "First Ever STEREO Images of the Entire Sun" . NASA. 6 Februarii 2011 .
  3. Woolfson, M. (2000). "The origin and evolution of the solar system". Astronomy & Geophysics 41: 1.12. 
  4. Basu, S.; Antia, H. M. (2008). "Helioseismology and Solar Abundances". Physics Reports 457 (5–6): 217. 
  5. Tacitus, Annales 15.74 et alibi.
  6. Herodianus, Ab excessu Divi Marci 5.3.4; Historia Augusta "Aurelianus"
  7. Snorro Sturlaeus, Ludificatio Gylviana 8, 11-12, 53.
  8. Liber Genesis 1.14-18.

Bibliographia


Nexus externi



Systema Solare nostrum
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris | 225088 (2007 OR10)

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.





Categoriae: L +1 | Latinitas +1 (bona) | Mythologia | Res astronomicae nominibus antiquis agnitae | Sol



Origo: Wikipedia - https://la.wikipedia.org/wiki/Sol (Auctores [Historia])    Licentia: CC-by-sa-3.0


Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Tempus: 24.05.2020 06:04:48 CEST - Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.