Smyrna - la.LinkFang.org

Smyrna




Vide etiam paginam discretivam: Smyrna (discretiva)

Smyrna seu Zmyrna (Graece Σμύρνα, Ionice Σμύρνη; hodie Turcice İzmir) est antiqua urbs Turciae 2 732 669 incolarum, tertia Turciae Mari Aegaeo adiacens, quae dicitur margarita Aegaei. Smyrna est caput provinciae eiusdem nominis.

Index

Historia


Smyrna urbs antiquissima est. Iam de Smyrna (nomine ti-Smurna) ab Assyris scriptum est prima parte millennii secundi a.C.n.[1]

Aetate Graeca

Usque ad annum 1923, magna pars incolarum Smyrnae Graeci erant.

Aetate Graecoromana

Antiquis temporibus commercium maritimum Smyrnam in primis opulentavit, quae tamen et in historia artium nota est. Nam multae officinae ibi pulcherrima signa fictilia producebant.[9] Quae sigella (parva enim saepe erant) iam nono decimo saeculo ab amatoribus et museis colligi coepta sunt. Inter quae genus quoddam morbos et membra turpiter depravata exprimebat: fortasse usui erant in medicorum scholis.[10] Alterum genus ad pulchritudinem supra naturam spectabat, magnis operibus illustrium sculptorum imitandis, ut Polycliti vel Lysippi. Tertium genus ("Ridicula" nonnumquam appellata) homines in vita quotidiana sic depingebat, ut vitia in maius exprimerentur,[11] sive ad risum movendum, sive, cuiusdam fascinii instar, ad malam fortunam avertendam.

Coniunctiones communium


Praeclari cives


Secundum Vitam Homeri mythistoricam, Herodoto falso adscriptam, Homerus, Graecorum praeclarissimus poeta, Smyrnae natus est. Nummus aeneus quoque ibi percussus ab incolis poetam ut suum vindicantibus Homerion dicebatur[12]

Ibidem re vera nati sunt aut vixerunt multi clari homines, inter eos:

Notae


  1. Vide en:Smyrna.
  2. Descriptio Graeciae VII.5.1-3.
  3. Graece Antigonos Monophtalmos. Cf. Strabo, Geographica XIV.1.37.
  4. Strabo XIV,1,4. Vitruvius, De Achitectura IV,1,4. Petzl, Inscriptio n°577.
  5. Tacitus, Annales IV,55-56.
  6. Strabo, Geographica XIV.1.37
  7. Tacitus, locus laudatus.
  8. Dio Cassius libro 72 apud Xiphilinum, Epitome 266.
  9. Multa in Museo Lupariensi servantur, quae exhibita sunt cum aliis in expositione "Ab Izmir ad Smyrnam : civitas antiqua detecta." (2009/2010)
  10. Nisi fortasse dona ab aegris sanatis in templis ponebantur, solvendorum votorum causa. Cf. Strabo, Geographica XII.8.20
  11. Quod vulgo fiebat in arte dicta "hellenistica".
  12. Strabo, Geographica XIV.1.37. Statius, Silvae IV,2(9). Pausanias VII.5.12

Fontes antiqui


Plura legere si cupis


Aliae encyclopaediae








Categoriae: Smyrna | Urbes Graecae antiquae | Urbes Imperii Romani | Urbes milies milium incolarum | Portus maris Aegaei








Tempus: 24.05.2020 08:13:51 CEST

Origo: Wikipedia (Auctores [Historia])    Licentia: CC-by-sa-3.0

Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.