Silva - la.LinkFang.org

Silva




Vide etiam paginam discretivam: silva (discretiva)

Silva est communitas organismorum, in qua arbores quadam symbiosi inter se et cum aliis organismis coniunctae adsunt. Arbores maiorem materiae biologicae ("biomassae") partem constituunt.[1] Aliae culturae quid sit silva, cuius magnitudinis et cuius compositionis, aliter definiunt, aream quidem esse arboribus plenam consentire solent.[2]

Silvae fere 9.4 centesimas faciei terrae (sive 30% continentium) tegunt; ante industriae conversionem fere 15.6 centesimas (sive 50% continentium) tegebant. Habitationem praebent variis organismis, ab animalibus usque ad edapha, cyclum aquae moderantur, solum conservant. Quare silvae partes maximi momenti in biosphaera agunt.

Index

Synonyma Latina


Distributio silvarum


Silvae omnibus in regionibus, quae arboribus crescendis idoneae sunt, inveniuntur, nisi incrementum igni frequenti aut aliis calamitatibus naturalibus aut actu humano impeditur.

Regiones inter latitudines 10° a linea aequatoriali in septentriones et in meridiem versus plerumque a silva pluviali tropicorum tectae sunt, latitudines inter 53°N et 67°N silva boreali sive taiga. Silvis, in quibus angiospermae praevalent, plures species esse solent quam illis, qua gymnospermae (silvae pinophytorum sive montanae), praeter paucas.

Genera silvarum


Silvae varie distingui sive dispertiri possunt. Inter alias sunt:

Usus silvarum


Silvae praecipue triplici usui sunt: usui oeconomico, oecologico (protectio circumiectorum naturalium) et sociali (relaxatio). Quidam usus silvae sine opera humana efficiuntur (ut puta creatio oxygenii), alii silvicultura fiunt (ut puta semitae viarum). Possessoris silvae est varios usus praebere. Si silvae ita in usu sunt, ut conserventur, silvicultura vocatur durabilis.

Usus oeconomicus

Ab initio homines, qui venatu ac collecto vivebant, iis, quae silva praebebat, opibus naturalibus utebantur. Praeter animalia etiam herbae, bacae, fungi, resina et similia iis usui erant. Pecora et armenta ibi pastum agebantur, mella ac ligna petebantur. Mox lignum arborum etiam ad aedificandum adhibebatur. Cum saeculo duodevicesimo incipiente penuria ligni sentiretur, silvicultura orta est, qua continua ligni subvectio, tum primarii energiae fontis, confirmaretur. Ita silva saepe foresta facta est, ubi oecosystema naturale cum plantis commutatum est, quae efficientia humana locum occupaverunt.

Nimia spoliatione silvae etiam deletae sunt vel delentur. In nonnullis regionibus mediterraneis, silvae non iam inveniuntur, cum homines arbores ceciderint, ut exempli gratia naves aedificarent. Simili modo hodie multis in terris silvae in periculo sunt.

Etiam industria silvis detrimento esse potest: Complures arbores propter pollutionem aeris sunt aegrae.

Usus oecologicus

Recreatio

Multi homines silvas ad recreandum intrant, ut iter faciant et animalia silvestria videant.

Varia


Area silvarum per civitates digesta


Area silvarum[5]
2008 2009 2010
('000 km2) ('000 km2) ('000 km2)
Australia 1511 1502 1493
Brasilia 5239 5217 5195
Canada 3101 3101 3101
Sinae 2013 2041 2069
Unio Europaea 1559 1564 1569
Germania 111 111 111
India 681 683 684
Indonesia 958 951 944
Iaponia 250 250 250
Russia 8090 8090 8091
Civitates Foederatae Americae 3033 3036 3040
Orbis terrarum 40318 40261 40204

Nexus interni


Notae


  1. Young, Raymond A. (1982). Introduction to Forest Science. John Wiley & Sons. p. 3. ISBN 0-471-06438-6.
  2. Lund, H. Gyde (coord.) 2006. 'Definitions of Forest, Deforestation, Afforestation, and Reforestation'. Gainesville, VA: Forest Information Services.
  3. Vide Du Cange: foresta .
  4. Ex "foris". Attestatum anno 576, vide Carlo Battisti / Giovanni Alessio (1950-1957). Dizionario etimologico italiano. Fiorentiae: Barbera.
  5. "Forest Land Area" . FAOSTAT. World Bank. die 12 Februarii 2014 

Bibliographia


Nexus externi


Vicimedia Communia plura habent quae ad silvas spectant.










Categoriae: Arbores | Oecozonae | Plantae | Silvae








Tempus: 29.10.2020 08:07:26 CET

Origo: Wikipedia (Auctores [Historia])    Licentia: CC-by-sa-3.0

Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.