Artes liberales


(Redirectum de Septem_artes_liberales)

Artes liberales sunt artes quae dignae idoneaeque putantur, ut homines liberi beata mentis vita versentur, adversus eas inliberales artes, quae sunt ad fines serviles, occupationales,? aut oeconomicas.

Graeci quamquam iuvenes liberos certis doctrinarum disciplinis erudiendos esse affirmabant, tamen certum numerum earum non noverunt.

Cicero eruditionem perfecti oratoris disscribens artes liberales docuit geometriam, musicam, studium litterarum poëtarumque complecti, cum scientiis naturalibus, ethica, et civilitate.[1]

Apud Romanos encyclion - ut ita dicam - septem artium disciplinam primus Marcus Terentius Varro polyhistor protulit. Quae divisae in trivium et quadrivium libris Martiani Capellae, Flavii Aurelii Cassiodori, Isidori de Sevilla Medio Aevo traditae sunt.

Ita ab antiquitate usque ad aetatem mediaevalem tandem, artes liberales dicuntur septem quae et eruditionem in monasteriorum scholis, facultates et curricula universitaria constituebant. Hae artes in partes duas divisae sunt, trivium et quadrivium appellatas:

Quadrivii disciplinae appellatae sunt post disciplinas in quas olim Pythagoriani fautores omnem mathematicam diviserunt:

Anonymus auctor mediaevalis illos versiculos excogitavit, quibus hae disciplinae memoriae mandari solebant:

GRAM loquitur, DIA verba docet/colit, RHET verba ministrat/colorat,

MUS canit, AR numerat, GEO ponderat, AST colit astra.

Index

Bibliographia


Nexus interni


Nexus Externus



Notae


  1. "Artes quibus liberales doctrinae atque ingenuae continentur; geometriam, musicam, litterarum cognitionem et poetarum, atque illa quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de rebus publicis dicuntur," Cicero, De Oratore III, apud situm books.google.com (Google Books).
Haec stipula ad artem spectat. Amplifica , si potes!









Categoriae: Ars | Historia | Medium aevum




Tempus: 28.09.2021 07:39:13 CEST

Origo: Wikipedia (Auctores [Historia])    Licentia: CC-BY-SA-3.0

Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.