Philosophia - la.LinkFang.org

Philosophia




Vide etiam paginam fere homonymam: 227 Philosophia

Philosophia (etymologice 'amor sapientiae', Graece φιλεῖν 'amare' + σοφία 'sapientia') est studium sapientiae vel veritatis, per investigationem principiorum cogitationis humanorumque factorum. Qui philosophiae se dedicant philosophi nominantur. "Philosophia individua dimittit; neque impressiones primas individuorum, sed notiones ab illis abstractas complectitur; atque hoc prorsus officium est atque opificium rationis."[1]

Vocabulum philosophia a Pythagora fictum est, quia sapientiam privilegium divinum habebat; ipse autem se sapientem (sophos) haberi nolebat. Amator sapientae (vel scientiae) igitur dici malebat.

Philosophia hodierna multas definitiones habet, inter eas:

Partes speciales philosophiae sunt philosophia mentis, philosophia scientiarum, philosophia orationis, philosophia historiae, philosophia religionis, et ceterae.

Index

Notiones philosophiae


Inter notiones philosophicas sunt philosophari; esse, essentia, quidditas, haecceitas, substantia, exsistentia, res, realitas; perceptio, spatium, tempus, conscientia, veritas; ratio, mens, memoria, voluntas, desiderium; bonus, officium, virtus, libertas; natura, societas, iustitia, potestas, civitas; ars, labor, historia, illuminatio, cosmotheoria.

Divisio


Praecipuae philosophiae notiones realitatis et veritatis (in metaphysica, logica, et ontologia), sapientiae (in epistemologia), boni et iustitiae (in ethice et oeconomia politica), et pulchritudinis (in Aesthetica) sunt.

Philosophia dividitur in:

1. Philosophia essendi (seu metaphysica), quae subdividitur in:

1.1 Metaphysica generalis (seu ontologia) et

1.2 Metaphysica specialis.

Ontologia dividitur in:

1.1.1 Generalis (in qua aesthetica, calologia seu Theoria artis est)

1.1.2 Aetiologia et

1.1.3 Categorologia,

Metaphysica specialis dividitur in:

1.2.1 Theologia naturalis (seu theodicea seu soteriologia),

1.2.2 Cosmologia (seu philosophia naturae, cosmologia metaphysica, cosmologia philosophica) et

1.2.3 Philosophia hominis (seu psychologia metaphysica, psychologia philosophica, psychologia rationalis, anthropologia philosophica).

2. Philosophia cognoscendi (seu critica, epistemologia, gnosologia, theoria cognitionis, phaenomenologia, logica materialis, logica maior, criteriologia, ideologia, Methodologia)

3. Philosophia operandi (seu Ethica, Philosophia moralis, Moralitas, Axiologia et Sociologia philosophica). Subdividitur in

3.1 Ethica generalis et iustitia socialis

3.2 Ethica specialis (in qua philosophia politica vel oeconomia politica est).

Logica (logica formalis seu logica minor) scientia quae agitur de causis alteris non est, sed de causis inmediatis. Cum mathematica, scientiae formales sunt.

Historia philosophiae


Plurum philosophorum nomina discere poteris s.v. index philosophorum.

Philosophia Occidentalis

Graecia

Origo philosophiae

Occidentalis traditio coepit in Graecia. Res prima fuit indagatio ἀρχῆς id est principii mundi. Philosophi praeclari fuerunt:

Philosophia classica

Circa 400 a.C.n., disputatio facta est cogitatio de homine. Philosophi, qui creaverunt classicam philosophiam in Europa, fuerunt:

Philosophia hellenistica

Roma

Romani eandem ferme viam rationemque philosophandi, i.e. sapientiam adfectandi, secuti sunt ac Graeci. Praeclari philosophi erant:

Mediaevalis philosophia

Philosophia Temporis Renatarum Artium

Hodierna philosophia

Philosophia pessimismi

Philosophia Institiae Socialiae

Philosophia neo-Aristoteliana

Philosophia analytica

Philosophia marxistica
Philosophia existentialistica
Philosophia post-moderna
Philosophia phaenomenologica

Hermeneutica

Philosophia Sinica

Philosophia Indica

Philosophia Buddhistica

Nexus interni


Notae


  1. Franciscus Baco, De dignitate.

Bibliographia


Praefationes

Res

Anthologiae

Opera referentiae

Addita

Nexus externi











Categoriae: Fides | Philosophia | Verba Graeca








Tempus: 24.05.2020 06:12:54 CEST

Origo: Wikipedia (Auctores [Historia])    Licentia: CC-by-sa-3.0

Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.