Organismus - la.LinkFang.org

Organismus


Organismus[1] (ex Graeco ὀργανισμός) in biologia appellatur quodlibet vivum (sicut Animal, Planta, Fungus, Bacterium, microbiumque varii), vel latissime congeries molecularum quae tota re stabili operatur et proprietates vitae habet. Alia verbi definitio est: quaelibet structura viva, sicut Planta, Animal, Fungus, Bacteriumve quae potest crescere et se reproducere" (Chambers 1999). Nihilominus, multi fontes proponunt definitiones quae vira et opinabiles formas vitae non organicas (arte-factas vel arte-facturas) excludunt; pro reproductione, vira ex biochemica cellulae hospitis statu pendent.

Omnes organismi possunt tota re stabili stimulis respondere, se reproducere, augeri, et homoeostasim sustentare. Organismi sunt unicellulares aut, velut in Hominibus sapientibus, multis ex millionibus cellularum in propriis textis et organis constantes. Vox multicellularis 'multas cellulas habentem' quemlibet organismum in plus quam cellulam unam constantem describit.

Organismi divisi sunt in duos greges: procaryoticum et eucaryoticum. Digeruntur Procaryota in duo dominia distincta: Bacteria et Archaea (Cavalier-Smith 1987).

In vita multicellulari, verbum organismi usitate describit omnem congeriem hierarchicalem systematum (exempli gratia, systematis circulatorii, systematis digestivi, et systematis reproductivi) quae ipsa sunt congeries organorum; haec systemata vicissim sunt congeries textorum, ex cellulis factorum.

In aliquibus plantis et Nematoda Caenorhabditis eleganti, cellulae singulares sunt totipotentes.

Index

Artis vocabula


Omnes organismi ab scientia taxinomiae in taxa digeruntur. Taxa sunt numerati organismorum greges qui a re generali (dominio) ad rem specificam (speciem) patent. Usitata graduum ratio est:

Exempli gratia, Homo sapiens est binomen quod homines hodiernos significat. Omnes speciei sapientis socii, secundum doctrinam scientiae, inter se procreare possunt. Nonnullae species ad genus quodque pertineant, sed socii variarum inter genus specierum non possunt procreare ut progeniem feracem gignant. Generi autem Homini est solum una species extans: Hominem sapientem. Priores species—Homines erectus, neanderthalensis, et ceteri—facti sunt exstincti abhinc annorum multa milia. Nonnulla genera ad eandem familiam pertinent, et similiter a gradu ad gradum. Tandem regnum finitimum (in casu hominum, Animalia) in unum ex tribus dominiis ponitur, secundum quasdam geneticas structuralesque notas. Omnes ab scientia noti organismi viventes ab hoc systemate digeruntur ut species in familia quaque artius cognati et genetice? similes inter se sint quam speciebus in aliis familiis.

Vira


Vira, ad reproductionem metabolismumque inhabilia, organismi usitate non habentur; hoc autem iudicium est controversum, quia alii parasiti endosymbiontesque etiam sunt inhabilia ad vitam liberam. Quamquam viris sunt nonnulla enzymata moleculaeque in organismis vivis consuetae, extra cellulam hospitis non possunt reproducere, et earum rationes metabolicae hospitem et eius "machinas geneticas" requirunt, sicut organella in hospitibus eukaryoticis et congeriem enzymatum utilum (quae vira ipsa facere non possent) in hospitibus prokaryoticis. Cum vira nullum metabolismum liberum sustinent, et ergo non usitate aestimantur organismos, habent suorum generum, et evolvuntur eisdem modis quibus organismi veri evolvuntur.

Evolutio


In biologia, doctrina universi descensus communis proponit omnes terrae organismos de commune auctore generis vel proavita genorum congerie (Anglice: gene pool) descendisse. Indicia descensus communis inveniuntur in notis quas omnes organismi viventes habent. Tempore Caroli Darwin, indicia notarum communium solum ex observatione similitudinum morphologicarum ante oculos deducta sunt, sicut inventum omnes aves habere alas, etiam aves quae volare non solent.

Nexus interni


Notae


  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia


Nexus externi











Categoriae: Biologia | Creativitas | Vita








Tempus: 29.10.2020 11:04:25 CET

Origo: Wikipedia (Auctores [Historia])    Licentia: CC-by-sa-3.0

Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.