Lingua Hebraica - la.LinkFang.org

Lingua Hebraica




Lingua Hebraica[1] vel tantum Hebraea,[2] sive lingua Iudaica[3] (Hebraice עברית ; IPA /ʔivˈʁit/ et /ʕivˈɾit/), est lingua Semitica Occidentalis familiae linguarum Afroasiaticarum. Per historiam consideratur lingua Hebraeorum vel Israelitarum et suorum maiorum. Aliae linguae Iudaicae inter Iudaeos in diaspora habitantes ortae sunt. Praeterea greges non Iudaici lingua Hebraica utebantur, inter quos Samaritani, grex ethnice cognatus. Hebraica ut quotidiana sermonis lingua ante annum 200 p.C.n. esse desierat, et usque aevum medium solum ut? lingua liturgiae Iudaicae et litterarum rabbinicarum superavit. Tum saeculo undevicensimo ut? lingua sermonis et litterarum redintegrata est, et secundum Ethnologue nunc est lingua hominum 5.3 millionum per omnem orbem terrarum habitantium, praecipue in Israel,[4] ubi lingua publica est.

Tempore Evangelii in Bibliis Sacrs praedicationis, dum lingua Aramaica locum occupavit quae iam lingua Hebraica in usu quotidiano Hebraeorum habuerat, lingua Hebraica sollemniori usu reservata est. In Novo Testamento legimus de Hebraica lingua adhibita (una cum Graeca et Latina) in titulo Crucis Dominicae (Luc. 23.38). In Actibus Apostolorum, Paulus Apostolus lingua Graeca utitur, sed numquam lingua Hebraica, nisi in capitulo 22.

Index

Post Templum eversum


Templo Hierosolymitano everso, lingua Hebraica fit lingua sacra liturgicaque, tantum pro rebus sacris adhibita, et Graeca Veteris Testamenti versio a Iudaeis reiecta est.

In primaeva Christianitate, Biblia in Graeca (dicta Septuaginta vel LXX) versione saepius lecta erant. Patres Ecclesiae eruditi, sicut Origenes et sanctus Hieronymus, Hebraicam linguam bene noverunt, et ea usi sunt ad interpretandam Sacram Scripturam et ad emendandum eius textum. Ab "Hebraica veritate" sanctus Hieronymus interpretatus est Latine Scripturas—arbitrum illo tempore controversum—scribens versionem quae Vulgata dicitur. Alii patres, sicut Augustinus, aliquando rabbinos Iudaeos consuluerunt ut aliqua dubia in sensu ad verbum melius comprehenderent, sed Christiani fere omnes Hebraicam linguam non noverunt.

Ioannes Reuchlin fuit primus non Iudaeus qui linguam Hebraicam docuit, et Benedictus de Spinoza Compendium grammatices linguae Hebraeae scripsit ad studium rationale Veteris Testamenti e grammatica et philologia intellegendum.

Hodiernis temporibus


Saeculo sexto decimo, humanisti pauci linguae Hebraicae studuerunt, quae notio saepe adhibita fuit a Protestantibus reformatoribus in exegesi aut disputationibus de Sacra Scriptura.

Temporibus hodiernis, ea lingua redintegrata est, etiam Hebraica vocata, quae alphabetam edhibet Hebraicam publicam vocabulariumque ex textibus biblicis Talmudque, et cum grammatica valde elaborata. Auctor et initiator neo-Hebraicae linguae fuit Eliezer Ben-Yehuda (1858-1922).

Nonnulli Iudaei "sancta" lingua pro rebus profanis uti nolunt. Haec lingua neo-Hebraica est lingua publica (cum Arabica) in civitate Israel hodierna adhibita, ubi paene omnes 8 500 000 incolarum eam intelligunt. In aliis mundi regionibus, circa 5 000 000 alii neo-Hebraica lingua utuntur.

Abecedarium Hebraicum


Commentatio principalis: Abecedarium Hebraicum

Abecedarium Hebraicum ex abecedario Phoenicico deductum est, in quo omnis litterula consonans et nihil vocalis est (quod qualitas est de omnibus linguis Semiticis), et est abecedarium quoque pro lingua Aramaica et hodierna lingua, quae est lingua Iiddica.

litterula fons sonus
א aleph, e bove deductum est.
ב beth, e domu deductum est. b
ג gimel, e camelo deductum est. g
ד daleth, ex ianua deductum est. d
ה he, e cavo aeris deductum est. h
ו vau, e clavo deductum est. v
ז zaiin, ex armis deductum est. z
ח heth, e saepto deductum est. h
ט teth, e serpente deductum est. t
י iod, e manu deductum est. i
כ caph, e manu cava deductum est. c
ל lamed, e stimulo deductum est. l
מ mem, ex aquis deductum est. m
נ nun, e pisce deductum est. n
ס samech, e palude deductum est. s
ע hain, ex oculo deductum est. h
פ pe, ex ore deductum est. p
צ tsade, ex unco deductum est. ts
ק coph, ex occipite deductum est. c
ר res, e capite deductum est. r
ש sin, e dente deductum est. s
ת thau, e cruce deductum est. th

Bibliographia


De re grammatica

Lexica

Libri elementarii

Historia linguae

Notae


  1. Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 47r; Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 193–201.
  2. Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus p. 193
  3. Gesnerus (ib.) f. 63r.
  4. "Hebrew language report" . Ethnologue .

Nexus externi











Categoriae: Lingua Hebraica








Tempus: 29.10.2020 08:19:22 CET

Origo: Wikipedia (Auctores [Historia])    Licentia: CC-by-sa-3.0

Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.