Insecta - la.LinkFang.org

Insecta




Horologice ex summa laeva: Empis livida, Rhinotia hemistictus, Gryllotalpa brachyptera, Vespula germanica, Opodiphthera eucalypti, Harpactorinae

Animalia — Arthropoda
Subphylum : Mandibulata 
Superclassis : Hexapoda 
Classis : Insecta 
Linnaeus, 1758
   
Palaeontologia
396–0 m.a.Devonium inferius > Recens[1]
Subdivisiones: Subclasses
* Monocondylia (Archaeognatha)

Insecta (-orum, n.) (ex insecto, calque ex Graeco ἔντομον 'in partes sectum') sunt classis phyli arthropodum, exosceletis chitinae, corporibus tripertitis (capite, thorace, abdomine), tribus paribus crurum geniculatorum, oculis compositis, et duabus antennis praedita. Insecta sunt unus ex diversissimis animalium gregibus, plus quam 1 000 000 species descriptas comprehendentes, et sunt pro plus quam dimidio omnium orbis terrarum organismorum vivorum.[2][3] Numerus specierum exstantium inter sexies et decies centena milia aestimatur,[2][4][5] et fortasse sunt pro plus quam 90% metazoorum variantium orbis terrarum vitae formarum.[6] Insecta in paene omnibus circumiectis naturalibus inveniuntur, sed solum paucae species sunt in oceanis endemicae, habitatione quam alius arthropodorum grex, crustacea, dominantur.

Circuli vitae insectorum variant, sed plurima ex ovis excluduntur. Auctu ab exosceleti rigore coacto, eorum progressus series commutationum exosceleti exigit. Gradus immaturi structurá, consuetudine, et habitatione ab adultis discrepare possunt. Greges qui metamorphosim absolutam (transformationem) patiuntur gradum passivum appellatum pupam complecti possunt; greges qui metamorphosim imperfectam patiuntur gradu pupae carent, et adulti per series graduum nympharum crescunt.[7] Summae hexapodorum coniunctiones taxinomicas sunt incertae. Fossilizata? magnitudinis ingentis insecta ex Aevo Palaeozoico inventa sunt, quorum immania anisoptera alas 55 ad 70 cm latas habuerunt. Diversissimi insectorum greges cum plantis florentibus coevolvisse videntur.

Insecta ambulatione, volatu, vel aliquando simul submersione et natatione usitate moventur. Ut motum rapidum sed stabilem faciant, multa incessu tripedario utuntur, quo cruribus in triangulis alternantibus solum tangentibus ambulant. Insecta sunt sola invertebrata quae volatum evolverunt. Multa insecta aliquam eorum vitae partem in aqua degunt, cum adaptationibus larvalibus quae branchias comprehendunt; nonnulla adulta sunt aquatica, adaptationibus natationis praedita. Aliquae genera, sicut Gerridae, in superficie aquae ambulare possunt.

Insecta plerumque sunt solitaria, sed nonnulla, sicut certa anthophila, formicidae, et isoptera, sunt sociales et in magnis coloniis bene ordinatis vivunt. Nonnulla insecta, sicut dermaptera, curam maternam monstrant, ova et iuvenes custodientes. Insecta singularia inter se variis modis communicare possunt. Heterocera mares pheromona heterocerorum femineorum trans spatia multorum chiliometrorum sentire possunt. Alia genera sonis communicant: gryllidae stridulant vel alas conterunt ut coniugem attrahant aliosque mares repellant. Lampyridae, ordinis coleopterorum, luce communicant.

Index

Signa et anatomia


Corpus insectorum, ut nomen dicit, insectum est et in tres partes partitur. Partes sunt caput, thorax, et abdomen. Praeterea, quae partes nonnulla in segmenta partitur. Sicut omni hexapoda, sex pedes habent. Ceterum habent exosceletum, quod ex chitina constat.

Nervi

Insecta nervorum habent systema in nonnullis gangliis consistens, quorum unum, magnum et in capite versatus, est cerebrum. Cerebrum cum rebus ab antennis oculisque sensibus fungitur. Sub cerebro, in capite sed thorace propinquum, secundum ganglion situm est; quod dirigit os cenandi causa. In thorace tria ganglia sita sunt, volandi cedendique causa et nonnulla, in varia multitudine, in abdomine ut organa regere. Systema nervorum peripherica cerebrum et cetera ganglia movendi causa musculis coniungit, ut organa regere ganglia organis systema nervarum vegetativa coniuncti sunt.

Caput

Conspicui in capite insectorum sunt oculi compositi, qui insecta non semper, sed fere habent, et antennae.

Oculi compositi sunt duo oculi magni, qui multis ex oculis minoribus consistunt. Nonnumquam alii, non compositi oculi habent iuxta oculis compositis.

Antennas habent ut tangere et nonnumquam ut olfacere.

Os varium est. In initio ut mordere, labrum, labium, mandibiles, et manxilles interdum in evolutione mutaverunt, nunc sunt varii cibi causa nonnumquam ascoperae. Itaque Lepidoptera nectar sorbillare possunt.

Praeterea in capite cerebrum situm est et secundum ganglion. Si de hac re legere vis, vide in parte Nervae.

Thorax

Thorax habet tria segmenta: prothorax, mesothorax, et metathorax, tres pares pedum, tres ganglia et nonnumquam duo pares alarum. Protonum, quod est tergus prothoracis, alas non habet.

Identificationis? causa partes pedum nomen praecipuum habent. Igitur coxae pedum Prothoracis exempli gratia Procoxae nominantur, coxae pedum mesothoracis, mesocoxae, et coxae pedum metathoracis, metacoxae, etc.

Abdomen

Abdomine multa vitalia et organa feturae insunt.

Systema digestivum

Taxa selecta


Nexus interni


Notae


  1. Engel, Michael S.; David A. Grimaldi (2004). "New light shed on the oldest insect" . Nature 427 (6975): 627–630 
  2. 2.0 2.1 Chapman, A. D. (2006). Numbers of living species in Australia and the World . Canberra: Australian Biological Resources Study. pp. 60pp. ISBN 978-0-642-56850-2 
  3. Wilson, E.O.. "Threats to Global Diversity"  
  4. Vojtech Novotny, Yves Basset, Scott E. Miller, George D. Weiblen, Birgitta Bremer, Lukas Cizek & Pavel Drozd (2002). "Low host specificity of herbivorous insects in a tropical forest". Nature 416 (6883): 841–844 
  5. Erwin, Terry L. (1997). Biodiversity at its utmost: Tropical Forest Beetles. pp. 27–40  In: Reaka-Kudla, M. L., D. E. Wilson & E. O. Wilson (eds.). Biodiversity II. Joseph Henry Press, Washington, D.C. 
  6. Erwin, Terry L. (1982). "Tropical forests: their richness in Coleoptera and other arthropod species". Coleopt. Bull. 36: 74–75. 
  7. "insect physiology" McGraw-Hill Encyclopedia of Science and Technology, ch. 9, pp. 233, 2007.

Bibliographia


Nexus externi


Situs scientifici:  • ITIS  • NCBI  • Biodiversity  • Encyclopedia of Life  • WoRMS: Marine Species  • Fossilworks
Vide "Insecta" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Insecta spectant.










Categoriae: Arthropoda | Entomologia | Insecta | Taxa Linnaei | Taxa 1758








Tempus: 24.05.2020 07:54:46 CEST

Origo: Wikipedia (Auctores [Historia])    Licentia: CC-by-sa-3.0

Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.