Historia - la.LinkFang.org

Historia




Unam legis e paginis de
aevis historicis
disserentibus

Vide etiam
* Aeva archaeologica
* Aeva geologica

Historia (-ae, f.) (a verbo Graeco ἱστορία 'indagatio, scientia per explorationem parta') est exploratio rerum praeteritarum, praecipue autem de afflictionibus actionibus praeteritis ad homines. Historiae nomine generali aetas praeterita et collectio, distributio, expositio scientiae eius complecta est. Continet etiam historiam universalem, geologicam, et organicam historiam, frequentissime autem significatione historiae humanae utitur. Ei qui de rebus historicis scribunt Latine scriptores rerum gestarum vocantur, sive recentius historici. Res quae tempore ante historiam propriam acciderunt praehistoricae appellantur.

Verbum historiae etiam quandam 'disciplinam scientificam' significat, qua res praeteritae investigantur et ipsa curatur acta conservare. Illae res non solum enumerantur, sed etiam intellegere quaeruntur.

Narrationes et fabulae singulae in societate dissipatae rite non inter textus res gestas continentes numerantur cum his postulatio disciplinae historicae ut omnia argumenta "sine ira et studio" sunt examinanda, expleri non possit. Eventa ante historiam scriptam acta commune praehistoriae attributa sunt.

Herodotus, scriptor Graecus quinti saeculi a.C.n., rite pater historiae existimatur, unaque cum Thucydide disciplinam historiae incohavit. In operibus cum hodiernis quoque temporibus legantur scrutandis conspicue ambo scriptores arte atque stilo inter se differant: Herodotus scribundis moribus exterarum gentium maiorem; at Thucydides imprimis rebus militaribus operam dedit.

Indagatores hodierni variis rebus operam dant, e.g. studio quarundam regionum vel ipsius historiae mutationumque eius per aeva praeterita. Hodie historia praecipue in scholis discitur, inter maiores disciplinas academicas numerata.

Exemplis quaestionum historicarum:

Variis uterentur rerum gestarum scriptores fontibus:

Index

Etymologia


Verbum a radice Indoeuropaea *weid- "scire" vel "videre" (cf. etiam verbum Graecum eidénai, scire) derivatum esse apparet.

Nomen Graecum ἱστορία (hístōr) 'inquisitio' vel 'scientia per inquisitionem adepta' vel 'iudicare' significavit, qua ratione etiam Aristoteles verbo in opere Historia animalium (Περὶ Τὰ Ζῷα Ἱστορίαι) usus est. Antiquior notio ἵστωρ solum in Hymnis Homericis, operibus Heracliti, in iure iurando ephebi Atheniensis et in inscriptionibus Boeoticis inventa est.

Anno 1390, verbum primo in sermone Anglica adhiberi testatum 'relationem rerum praeteritarum, res gestas' significavit; aetate Linguae Anglicae Mediae nomen usitate 'relationem', sed saeculo quinto decimo significatio verbi ad sensum hodiernum historiae, narrationis rerum gestarum, definita est. Etiam Franciscus Bacon notionem, quam "scientia rerum spatio atque tempore continentium" descripsit, saeculo sexti decuni adhibuit cum Historiam naturalem composuit.

Descriptio


Scriptores rerum gestarum obstricti sunt et aetate et notissimis cogitationibus et sententiis de historia recte interpretanda. Nonnumquam quadam exempla ex historia sumpta civibus suis commandare in eorum animo est. Scriptores discurso per descriptiones rerum gestarum accumulato nitantur, quem discursum disciplina hodierna studetur editione documentorum scientificorum augere.

Index rerum gestarum ex omnibus actionibus conservatis vel recordatis constat. Est igitur disciplinae historicae fontes utiliores fideque digniores ab indigniores discernere. Quare archivi historici est coartatio fontium generalium per falsificationem nonnullorum testimoniorum adepta.

Historia et examinatio eius cum alias Humanitatibus, alias scientiis socialibus attribuatur saepe quasi nexus ambarum existimatur, quod utriusque rationibus scrutandi nititur. Saeculo vicesimo Ferdinandus Braudel novas rationes historiae examinandae introduxit cum oeconomiam, anthropologiam, et geographiam in studium historiae acciperet.

Saepe scriptores rerum gestarum spoliae adhibent, e.g. monumenta, inscriptiones, pittacia. Fontes historici tres in partes plerumque dividi possunt: scripta, dicta, et quorum spoliae iam exstant. Discrimini autem fuit inventio scripturae, quod solum per eam tempora praehistorica a historicis discernuntur.

Archaeologia est disciplina in spoliis reliquiisque effodendis et discernendis saepe adhibita. Plerumque autem aliae disciplinae consultatae sunt supplendi causa. Tamen archaeologiae sunt variae rationes et disciplinae quae non ad historiam pertinent. Immo praecepta historiae scriptae nonnumquam inventis archaeologicis contradicunt.

Historia variis rationibus atque modis ordinari licet: in sectiones chronologicas, culturae et regionum distribui potest.

Historia et praehistoria


Historia mundi plane sunt annotationibus speciei Hominis sapientis in omnibus partibus orbis terrarum accumulatis et plerumque litteris mandatis. Itaque praehistoria est studium restituendae memoriae aetatum in quibus aut homines non iam litteris utebantur aut quorum scriptura nondum interpretata est. Exquirendo picturas, insculptiones aliave relicta historia priscarum aetatum patefieri potest. Ex saeculo vicensimo, intellecta est indagatio praehistoricorum aetatum magni momenti eo consilio ne res gestae quarundam antiquimissimarum civitatum non diu neglegatur, e.g. Africae Subsaharianae et Americae praecolumbianae. Tamen scriptores rerum gestarum saepe reprehenduntur quod solum historiae occidentali operam dent.

Historiographia


Historiographia varias res significat: primum rationes atque modos per quas historia conservatur: est historia incrementi rationum historicarum (e.g. quod scriptores consuetudinem singularum vitarum praeclarorum hominum scribendarum cum elaborationibus de universis aetatibus historiae commutaverunt). Deinde ad certum volumen historiam tractans pertinet: exempli gratia ad librum Opera de historia mediaevali decennio 1960 confecta. Tum ad rationes cur historia sit tractanda refert: dicta philosophia historiae.

Philosophia historiae


Philosophia historiae est cogitatio quaestionis quotne et quantum historia humani generis mundo contulerit. Cetero hac in ratione etiam num constitutus finis historiae humanae futurus sit meditaretur.

Disciplinae historiae


Intra disciplinam historiae continentur omnes indagatorum rerum gestarum rationes ad invenienda historiae relicta describendaque. Herodotus (484–ca. 425 a.C.n.) saepe pater historiae nuncupatur. Tamen Thucydides (ca. 460–ca. 400 a.C.n.) primus scientiam historiae scribendae incoavisse arbitratur quod historiam sponte hominum creatam iri intellexerit. Itaque aliter ac Herodotus qui numina deorum historiam hominum revolvere existimavit res gestas causas actorum mortalium esse descripsit. Praeterea Thucydides res gestas sine ira et studio scribi oportere affirmavit. Multi etiam scriptores rerum gestarum Graeci tunc historiam humanam quasi circulum eventorum imaginaverunt.

Disciplinae historiae

Hic est index variarum rationum historiae indagandae (ommissis quidem historiis singularum disciplinarum, exempli gratia historia scientiae)

  • Chronologia: disciplina qua eventa accurate in temporibus indicari possunt.
  • Futurologia: studium temporis futuri
  • Historia antiquitatis : spectat ad res gestas ex antiquissimis temporibus usque ad medium aevum.
  • Historia artium: spectat ad mutationes artium per saecula
  • Historia Atlantica: studet gentibus mari Atlantico adiacentibus
  • Historia antithetica: cogitatio de rebus aliae si condiciones valuissent fortasse gestis
  • Historia comparativa: comparantur historiae diversarum gentium
  • Historia culturalis: indagatio mutationum cultus humani
  • Historia digitalis: utitur rationibus computatoriis ad historiam dilucendam
  • Historia feminarum:
  • Historia intellectualis: spectat ad historiam mentalem
  • Historia maritima: historia navigationis indagatur
  • Historia militaris: historia conflictorum inter homines
  • Historia mundi: pars historiae quae ad totum mundum spectat.
  • Historia naturalis
  • Historia novae aetatis : historia rerum gestarum ex fine aetatis medii aevi
  • Historia oeconomiae: studet variationibus revolutionibusque rerum oeconomicarum per historiam
  • Historia politica: historia rerum gestarum in ratione politica
  • Historia popularis: historia plebis indagatur.
  • Historia scientiae: historia progressus scientiarum
  • Historia socialis: spectat ad mutationes societatum
  • Historia universalis
  • Palaeographia: studet interpretationi litterarum antiquarum.
  • Pseudohistoria:
  • Psychohistoria: spectat ad causas psychologicas eventorum historiae

Nexus interni


Bibliographia


Anglice scripta

Francice scripta

Theodisce scripta

Nexus externi











Categoriae: Historia








Tempus: 24.05.2020 06:01:45 CEST

Origo: Wikipedia (Auctores [Historia])    Licentia: CC-by-sa-3.0

Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.