Duodecim passuum programma


Duodecim passuum programma est processus addictos ad convalescendum ducens. Ab alcoholicis anonymis (AA)[1] primo propositum est.

Duodecim passus


  1. De impotentia contra alcoholem et de intractabilitate nostrarum vitarum fassi sumus.
  2. Credidimus solum potentiam nostri maiorem nobis mentem sanam reddere posse.
  3. Statuimus, ut voluntates vitasque nostras ad curam Dei transfereremus, sicut quisque Illum intelligit.
  4. De nobis ipsis scrutationem moralem intrepidam perquirentemque fecimus.
  5. Deo, nobis ipsis, et alio homini de natura exacta malorum nostrorum fassi sumus.
  6. Omnino parati facti sumus, ut Deus omnia haec mala vitas nostras impedientia tolleret.
  7. Ab eo humiliter petivimus, ut nostras imperfectiones tolleret.
  8. Indicem fecimus omnium hominum, quibus nocueramus, et illis omnibus damnum restituere voluimus.
  9. Talibus hominibus directe restituimus, ubicumque potuimus, nisi eos aut alios ita faciendo afflictaveremus.
  10. In scrutationem moralem faciendo perseverabamus et, ubi erraveramus, prompte id concedebamus.
  11. Dum oratione et meditatione studebamus, nostram contagionem conscientem Dei (sicut quisque Illum intelligit) meliorare, solum voluntatem Eius pro nobis intellegere et potentiam hanc voluntatem efficere petebamus.
  12. Spiritualiter experrecti propter hos passus, tentabamus alcoholicis hos nuntios portare et ea principia ad omnes res nostras adhibere.[2]

Programmata duodecim passuum adhibent hae societates


Notae


  1. VandenBos, Gary R. (2007). APA dictionary of psychology (1st ed.). Washington, DC: American Psychological Association. ISBN 1-59147-380-2 
  2. Pagina interretialis alcoholicorum anonymorum (pdf), visa 12 aprilis 2015 (Anglice))







Categoriae: Psychologia | Res enumeratae




Tempus: 29.09.2021 04:41:54 CEST

Origo: Wikipedia (Auctores [Historia])    Licentia: CC-BY-SA-3.0

Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.