Densitas et Spissitudo - la.LinkFang.org

Densitas et Spissitudo


(Redirectum de Densitas)



Vide etiam paginam discretivam: spissitudo (discretiva)

Densitas (-tis, f.) et Spissitudo (-inis, f.) denotant res similes atque distinctas. Spissitudo denotat quam spissa est res quaedam, et densitas quam densa. Quamquam in sermone commune distinctio est parva, in re technica de physica chemiaque est magna. Exempli gratia hydrargentum est densius quam aqua sed aqua spissior est quam hydrargentum.

Index

In sermone commune


In sermone commune, quamquam duo vocabula persimilia sunt, eorum significatio aliquando differt. Si ad materiam et pondus spectant, exempli gratia arboris lignum utile dicitur densum et silva quae multas arbores anguste cohibet dicitur densa. Sed si ad iter vel motum spectant, eadem silva quod nos impedit dicitur spissa. Densitas fortasse ad unam rem spectat sensu densi ligni, dum spissitas vel spissitudo plus ad plures res spectet exempli gratia spissas arbores in saltu vel ad spissitatem incolarum cuiusdam territorii.

Densitas in physica


In physica, densitas (symbolum: ρ - Littera Graeca: rho) denotat quantam massam m esse in volumine V:

\({\displaystyle \rho ={\frac {m}{V}}}\)

In Systemate SI unitas densitatis est kg/m3.

Spissitudo in chemia


In chemia, sicut in physica, liquores qui similibus quantitatibus graviores sunt dicuntur densi. Sed spissi dicuntur liquores sicut mel qui solutiones concentratae sunt vel qui lente fluunt. Mel, quod solutio sacchari in aqua est, spissius quam aqua pura et densius est. E contrario, hydrargentum, quod celeriter fluit, non spissum sed densius quam et mel et aqua est.

Praecipue in chemia, spissitudo soluti in solutione, quae concentratio[1] plerumque dicitur, denotat quantam massam ms soluti esse in volumine V solutionis:

\({\displaystyle C={\frac {m_{S}}{V}}}\).

Nexus interni


Notae


  1. Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [1] Libri Googles (Latine)



Categoriae: Physica



Origo: Wikipedia - https://la.wikipedia.org/wiki/Densitas et Spissitudo (Auctores [Historia])    Licentia: CC-by-sa-3.0


Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Tempus: 24.05.2020 07:17:35 CEST - Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.