Chemia - la.LinkFang.org

Chemia




Chemia[1] (-ae, f.), sive chymia[1] seu chimia,[1] est scientia multas in disciplinas divisa, quae atomos describendo explicat, quare et quomodo moleculae ex atomis formentur. Vinculum chemicum, quod atomos commitit, est principalis chemiae notio, qua omnes res chemicae explicantur. Cum physica commutationem statuum physicorum materiae describit, tum chemia commutationem chemicam ad vincula chemica formanda rumpendaque refert.

Antiquitus omnes materiae putabantur ex elementis quattuor, nempe ex igne, terra, aqua, aëre provenire. Scientifici aetatis antiquae investigabant, quo modo elementa solvi et coagulari possent, ut novae substantiae medicinaeque crearentur. Medio aevo investigationes chemicae ab Arabibus continuabantur, quorum disciplina alchemia appellabatur. Chemia hodierna ex alchemia medii aevi orta est.

Hodie scimus materiam ex elementis fere 114 provenire, ut hydrogenio, helio, lithio, carbonio, oxygenio, auro, plumbo, eqs. Systema periodicum omnium elementorum ordo est. In hoc systemate, nomina elementorum chemicorum saepe e lingua Latina derivata sunt.

Index

Disciplinae


Chemiae sunt diversae disciplinae:

Chemia organica de moleculis e carbonio factis tractat; in composito organico est vinculum inter atomos carbonii, hydrogeni, oxygenii. Talia composita organica dicuntur quod omnia quae vivunt ex eis facta sunt.

Chemia inorganica de aliis compositis tractat, hoc est, de moleculis sine carbonio, ut metallis.

Sunt autem composita chemica in quibus sunt vincula inter atomum carbonii et atomum metallis. Chemia organometallica de talibus materiis tractat.

In chemia physica describuntur fundamenta physica systematum chemicorum.

Chemia theoretica methodis et organis mathematicae et physicae utitur ad processus chemicos explanandos.

Partes et compositiones materiarum sunt labores chemiae analyticae.

Biochemia est studium processorum chemicorum in cellulis animalium et plantorum.

Chemici clari


Hi viri feminaeque chemici sunt aut fuerunt. Inter hos sunt plures laureati Praemii Nobeliani Chemiae.

Nexus interni


Bibliographia


Libri populares

Historia chemiae

Libri scholastici, inferiores

Libri scholastici, superiores

Nexus externus


Vicimedia Communia plura habent quae ad chemiam spectant.
Viciversitas (Anglica) libros habet qui de chemia tractant.

Notae


  1. 1.0 1.1 1.2 Castelli, B. & Bruno, J.P (1713). Lexicon medicum Graeco-Latinum. Leipzig: F. Thomas


Systema Periodicum
H
He
Li Be
B C N O F Ne
Na Mg
Al Si P S Cl Ar
K Ca
Sc Ti V Cr Mn Fe Co Ni Cu Zn Ga Ge As Se Br Kr
Rb Sr
Y Zr Nb Mo Tc Ru Rh Pd Ag Cd In Sn Sb Te I Xe
Cs Ba * Lu Hf Ta W Re Os Ir Pt Au Hg Tl Pb Bi Po At Rn
Fr Ra **
Lr Rf Db Sg Bh Hs Mt Ds Rg Cn Uut Uuq Uup Uuh Uus Uuo

* La Ce Pr Nd Pm Sm Eu Gd Tb Dy Ho Er Tm Yb
** Ac Th Pa U Np Pu Am Cm Bk Cf Es Fm Md No












Categoriae: Chemia | Physica








Origo: Wikipedia - https://la.wikipedia.org/wiki/Chemia (Auctores [Historia])    Licentia: CC-by-sa-3.0

Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Tempus: 24.05.2020 06:00:27 CEST - Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.