Arthropoda - la.LinkFang.org

Arthropoda




Arthropoda exstincta et viva

Eukaryota — Animalia — Arthropoda
Latreille, 1829
   
Palaeontologia
540–0 m.a.Cambrium > Recens
Subdivisiones: Subphyla et classes
*Subphylum Trilobitomorpha

Arthropoda (ex verbis Graecis ἄρθρον 'articulus' + πούς 'pes' = 'pedes articulati') sunt animalia invertebrata quae exosceletum (sceletum exteriorem), corpus segmentosum, appendicesque articulatas habent. Ea sunt membra phyli inter quae sunt insecta, arachnida, crustacea, et alia animalia familiaria. Eorum maiores proprietates sunt membra articularia et cuticula, quae plerumque ex α-chitin constat; crustaceorum praeterea cuticula carbonato calcii biomineralizatur. Rigiditas cuticulae auctum inhibet; ergo arthropoda eam cuti exuta? interdum substituunt. Conformatio corporis arthropodorum in segmentis iteratis consistit, quorum quodque par habet appendicum. Ea est tam versatilis quod cum cultro exercitus Helvetici comparata est, atque arthropoda frequentissima omnium collegiorum oecologicorum in plurimis circumiectibus membra effecit. Sunt plus quam 1 000 000 specierum descriptarum, plus quam 80 centesimae omnium animalium vivorum specierum descriptarum, et ea sunt unus ex duobus gregibus animalibus quae in circumiectibus persiccis vigent (alius grex amniota comprehendit). Arthropoda magnitudine inter plancton microscopicos et formas nonnulla metra longas variantur.

Primaria arthropodorum lacuna interna est haemocoelum,? quod eorum organa accommodat et per quod sanguis circumagitur; eis sunt aperta systemata circulatoria. Sicut partes exteriores, interna arthropodorum organa plerumque ex segmentis iteratis constant. Systema nervosum est scaliforme, ventralibus restibus nervosis coniunctis per omnia segmenta transientibus et ganglia coniuncta in quoque segmento figurantibus. Caput per coniunctionem variorum numerorum segmentorum, cerebrum per coniunctionem gangliorum horum segmentorum nascitur, oesophagum circumplectens. Systemata respiratorium et excretorium variantur, tantum secundum circumiectum quantum subphylum ad quod pertinent.

Bibliographia


Nexus interni


Nexus externi


Situs scientifici:  • ITIS  • NCBI  • Biodiversity  • Encyclopedia of Life  • WoRMS: Marine Species  • Fossilworks
Vide "Arthropoda" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Arthropoda spectant.










Categoriae: Arthropoda | Phyla | Taxa Latreille | Taxa 1829








Tempus: 24.05.2020 06:34:26 CEST

Origo: Wikipedia (Auctores [Historia])    Licentia: CC-by-sa-3.0

Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.