Annus - la.LinkFang.org

Annus




Annus (-i, m.) est spatium temporis quo planeta errans circum solem suum a puncto quodam ad idem punctum movetur. Vox annus spatium temporis apud nostrum orbem terrarum persaepe significat, sed omnes planetae proprium annum habent. E.g. annus Martius est spatium temporis quo planeta Mars circum solem movetur.

Index

Variae definitiones anni terrestri


Spatium anni distinctas definitiones et historicas et scientificas habet, potissimum quoniam per tempus axis Telluris praecedit et nutat, ut punctum aequinoctiale anno omni correspondat distincto puncto in gyro terrestri circum solem. Etiam Tellus punctum in spatio exactum numquam reddit perfectiter, quod ob aliorum planetarum tractatum gyrum suum circum solem non est ellipsis perfecta. Deinde est distinctio inter annum sideralem et solarem.

Annus sideralis

Annus Sideralis, qui aequat 365.256 363 051 dies (365 d 6 h 9 min 9 s) anno 2000, est tempus qui necesse est ut Tellus ad punctum indenticum versus stellas distantes reddit.

Annus Gaussianus

Annus Gaussianus, qui aequat 365.256 898 3 dies (365 d 6 h 9 min 56 s), est ille annus sideralis qui Tellus habuerit si omnnes alios planetas in systemate solari absint et gyrum circum solem suum ellipsis perfecta sit.

Annus tropicus

Annus Tropicus, qui aequat 365.242 189 67 dies (365 d 5 h 48 min 45 s) anno 2000, est tempus mediocre qui necesse est ut aequator Telluris planum eclipticum transeat. Utile est quod correspondet tempori inter tempestates terrestres.

Annus Iulianus

Annus Iulianus est constans utilis in arte astronomiae, littera "a" denotatus, qui 365.25 dies habet exactiter. Decennium Iulianum eodem modo 3 652.5 dies, saeculum Iulianum 36 525, millennium Iulianum 365 250 dies habet. Anno Iuliano Spatium lucis annuae, vel spatium quod lux in anno transit, computatur. Hic annus fuit basis Calendarii Iuliani quo mundus Romanus ab anno 45 a.C.n. usque ad annum 1582 usus est.

Annus Gregorianus

Annus Gregorianus, qui aequat 365.2425 dies, definitus est ut punctum aequinoctiale vernale circiter accurate semper die 21 Martii correspondat. Hic annus est basis Calendarii Gregoriani moderni.

Annus Sothicus

Annus Sothicus spatium temporis inter ortus Sirii (qui Graece Sothus antiquitus vocabatur) heliacos. (In 'ortu heliaco' stella vel planeta super orbem finientem ad orientem versus apparet.) Hoc spatium temporis est idem fere ac spatium Anni Iuliani (365.25 dies). Aegyptii antiquitus hoc genere anni usi esse putantur.

Annus Platonicus

Annus Platonicus, sive Ambitus Aequinoctialis ambitui totorum aequinoctum per eclipticam congruat. Hic ambitus, qui circa 25 700 annos (Iulianos) permanet, propter velocitatem precessionum mutabilem exacte cerni non potest.

Data quae ad calendaria spectant


Quae praecipua ad calendaria lunaria spectant

Quae ad calendaria solaria spectant

Gregorianus annus mediocris habet 365.2425 dies = 52.1775 hebdomades = 8 765.82 horas = 525 949.2 minuta.

Annus cotidianus habet 365 dies = 8760 horas = 525 600 minuta.

Annus bisextilis habet 366 dies = 8784 horas = 527 040 minuta.

Ambitus 400-annos Gregoriani calendarii 146 097 dies habet ut 20 871 hebdomades adeo habeat.

Nexus interni


Bibliographia







Categoriae: Anni | Astronomia | Calendarium | Physica | Tempus | Unitates physicae



Origo: Wikipedia - https://la.wikipedia.org/wiki/Annus (Auctores [Historia])    Licentia: CC-by-sa-3.0


Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Tempus: 24.05.2020 06:58:49 CEST - Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.