Abecedarium Hebraicum - la.LinkFang.org

Abecedarium Hebraicum




Abecedarium Hebraicum (אָלֶף־בֵּית עִבְרִי alefbet ʿIvri)[1] est abecedarium quod ad linguam Hebraicam scribendam adhibetur, cum aliis linguis Iudaicis, insignissime lingua Iudaeo-Germanica, lingua Iudaeo-Hispanica, et linguae Iudaeo-Arabicae. Duae scripti formae in usu fuerunt; primum scriptum Hebraicum vetus, scriptum Palaeohebraicum appellatur, quod magna ex parte in scripto Samaritano conservatum est, quamquam mutatum, cum hodierna abecedarii Hebraici forma, quadrata appellata, est stilizata scripti Aramaici forma, a sapientibus Israelis scriptum Assyrium appellabatur, quia id ex Assyria ortum esse habebatur.[2] Sunt varia litterarum repraesentandarum stili vel modi (in orthographia hodierna, fontes). Est etiam scriptum Hebraicum cursivum, quod loco et tempore variavit.

Abecedarium Hebraicum in viginti duabus litteris consistit. Ei non est casus typographicus, sed quinque litteris sunt distinctae formae cum verbum finiunt. Hebraica a dextra ad laevam scribitur. Principio, abecedarium abjad fuit, solum in consonantibus consistens. Ut in aliis abjad (sicut abecedarium Arabicum), scribae modum excogitaverunt sonorum vocalium per puncta separata notandorum, Hebraice niqqud appellata. Praeterea, in Hebraica rabbinica, litterae א ה ו י etiam matres lectionis adhibentur, signa certorum consonantium ad vocalem notandum. Hoc systema scribendi, cum ad linguam Iudaeao-Germanicam adhibeatur, est abecedarium verum, praeter mutuata verba Hebraica. In hodierno abecedarii usu, ut in lingua Iudaeo-Germanica (sed ע in locum ה substituit), et aliquantum in hodierno lingua Hebraica Israelitica, vocales notari possunt. Hodie, inclinatio orthographiae plenae favet, ubi hae litterae vocales veros agunt.

Index

Nexus interni


Notae


  1. Ab eruditis scriptum Iudaicum, scriptum quadratum, et (Anglice) block script appellatum.
  2. Talmud Babylonianum (Sanhedrin 21b–22a); Talmud Hierosolymitum (Megillah 10a). Confer Mishnah (Megillah 1:8): "The Books [of Scripture] differ from phylacteries and Mezuzahs only in that the Books may be written in any language, while phylacteries and Mezuzahs may be written in the Assyrian writing only." Vide The Mishnah, ed. Herbert Danby (Londinii: Oxford University Press, 1977), 202.

Bibliographia


Nexus externi


Generalia

Clavilia









Categoriae: L +1 | Latinitas +1 (bona) | Abecedarium Hebraicum | Lingua Hebraica








Tempus: 30.10.2020 10:12:12 CET

Origo: Wikipedia (Auctores [Historia])    Licentia: CC-by-sa-3.0

Mutationes: All pictures and most design elements which are related to those, were removed. Some Icons were replaced by FontAwesome-Icons. Some templates were removed (like “article needs expansion) or assigned (like “hatnotes”). CSS classes were either removed or harmonized.
Wikipedia specific links which do not lead to an article or category (like “Redlinks”, “links to the edit page”, “links to portals”) were removed. Every external link has an additional FontAwesome-Icon. Beside some small changes of design, media-container, maps, navigation-boxes, spoken versions and Geo-microformats were removed.


Magna ammonitio Because the given content is automatically taken from Wikipedia at the given point of time, a manual verification was and is not possible. Therefore LinkFang.org does not guarantee the accuracy and actuality of the acquired content. If there is an Information which is wrong at the moment or has an inaccurate display please feel free to contact us: email.
Vide etiam: Imprint & Privacy policy.